Post empoeirado


Memento homo, quia pulvis es, et in pulverem reverteris

C a r m i n a
C a n t a b r i g i e n s i a

o p u s

Carminum Cantabrigiensium collectio facta est
circa annum 1050 incerto loco, continens carmina saeculi decimi
et undecimi creata in Germania, in Francia, in Italia; praeterea
insunt carmina Vergilii, Horatii, Statii, et alia.
Manuscriptum C, fol. 436v
(Cambridge University Library, Gg. 5. 35)

Carmen XVIII

1
Audax es, vir iuvenis,
dum fervet caro mobilis;
audacter agis, perperam
tua membra coinquinas.
Adtende homo, quia pulvis es
et in pulverem reverteris.
2
Breve est tempus, iuvenis,
considera, quod morieris,
venitque dies ultimus
et perdes flores optimos.
Adtende homo, quia pulvis es
et in pulverem reverteris.
3
Carni tue consentiens
animam tuam decipis.
Dum flecteris ad libidinem,
<male deceptus remanes.>
Adtende homo, quia pulvis es
et in pulverem reverteris.
4
Dentes tui frendidant,
labia tua exasperant,
lingua mala generat,
vita tua trepidat.
Adtende homo, quia pulvis es
et in pulverem reverteris.
5
Elevas tuos oculos,
ut vanitatem videas,
flectitur mens misera,
membra ad malum erigis.
Adtende homo, quia pulvis es
et in pulverem reverteris.
6
Fecisti malum consilium
et offendisti nimium,
quia multum secutus es
amorem libidinis.
Adtende homo, quia pulvis es
et in pulverem reverteris.
7
Gloriam queris in populo,
laudem humanam diligis;
placere Deo non curas,
qui te de celo conspicit.
Adtende homo, quia pulvis es
et in pulverem reverteris.
8
Honorem transitorium
presumpsisti accipere,
sed magis poena sequitur,
cui maior creditur.
Adtende homo, quia pulvis es
et in pulverem reverteris.
9
In terram semper aspicis,
semper de terra cogitas,
sed hic relinquis omnia,
unde superbus ambulas.
Adtende homo, quia pulvis es
et in pulverem reverteris.
10
Karo te traxit in foveam,
vide, ne male moriaris;
festina te corrigere,
antequam tempus veniat.
Adtende homo, quia pulvis es
et in pulverem reverteris.
11
Luge modo, dum tempus est,
ne gemas in iudicio,
ubi non valet gemitus
nec ulla intercessio.
Adtende homo, quia pulvis es
et in pulverem reverteris.
12
Modo labora fortiter,
dum es in isto tempore,
emenda tuum vitium,
ne gemas in perpetuum.
Adtende homo, quia pulvis es
et in pulverem reverteris.
13
Non te frangat cupiditas 

nec te flectet fragilitas,
et noli cum diabolo
participare amplius.
Adtende homo, quia pulvis es
et in pulverem reverteris.
14
O si corde intellegis,
que precepta legis sunt,
quod illi, qui adulterant,
lapidibus subiaceant!
Adtende homo, quia pulvis es
et in pulverem reverteris.
15
Per salvatorem igitur
venit magna redemptio,
ut omnis, qui comitatur,
penitentiam dormitet.
Adtende homo, quia pulvis es
et in pulverem reverteris.
16
Quare non vis, iuvenis,
reverti ad Dominum,
rogans eius clementiam,
ut donet indulgentiam?
Adtende homo, quia pulvis es
et in pulverem reverteris.
17
Rumpe iam cordis duritiam,
mentis tue malitiam,
festina te corrigere,
antequam finis veniat.
Adtende homo, quia pulvis es
et in pulverem reverteris.
18
Suscepit Christus veniam,
ut donet indulgentiam,
alludant veram animam,
que carnem suam macerant.
Adtende homo, quia pulvis es
et in pulverem reverteris.
19
Terribilis Christus veniet
ad iudicandum seculum;
tunc reddit ille singulis
secundum sua opera.
Adtende homo, quia pulvis es
et in pulverem reverteris.
20
Venit dies iudicii
et erit magna districtio,
ut non adiuvet pater filium
nec filius defendat patrem.
Adtende homo, quia pulvis es
et in pulverem reverteris.
21
Xristo servis, iuvenis,
ad eum cito recurreris,
ut ante eius limina
securus sis de crimine.
Adtende homo, quia pulvis es
et in pulverem reverteris.
22
Fides acquirit omnia,
peccata delet nimia,
humilitas et caritas
ad patrem celi veniunt.
Adtende homo, quia pulvis es
et in pulverem reverteris.
23
Zelum habet optimum,
qui Deum amat et proximum,
letabitur in seculum
et vivat in perpetuum.
Adtende homo, quia pulvis es
et in pulverem reverteris.

Carmen XIX

1
Nunc almus thero evvigero    assis thiernun filius
benignus fautor mihi     thaz ig iz cosan muozi
de quodam duce,     themo heron Heinriche
qui cum dignitate     thero Beiaro riche bevvarode.
2
Intrans nempe nuntius     then keisar namoda her thus:
«Cur sedes», infit «Otdo,     ther unsar keisar guodo?
Hic adest Heinrich,     bring<it> her hera kuniglich,
dignum tibi fore     thir selvemo ze sine.»
3
Tunc surrexit Otdo,     ther unsar keisar guodo,
perrexit illi obviam

isso veio daqui

Poema sobre as caveiras

As caveiras descarnadas

São a minha companhia,

Trago-as de noite e de dia

Na memória retratadas

Muitas foram respeitadas

No mundo por seus talentos,

E outros vãos ornamentos,

Que serviram à vaidade,

E talvez…na eternidade

Sejam causa de seus tormentos.

Poema sobre a existência

Aonde vais, caminhante, acelerado?

Pára…não prossigas mais avante;

Negócio, não tens mais importante,

Do que este, à tua vista apresentado.

Recorda quantos desta vida tem passado,

Reflecte em que terás fim semelhante,

Que para meditar causa é bastante

Terem todos mais nisto parado.

Pondera, que influído d’essa sorte,

Entre negociações do mundo tantas,

Tão pouco consideras na morte;

Porém, se os olhos aqui levantas,

Pára…porque em negócio deste porte,

Quanto mais tu parares, mais adiantas.

Este soneto é atribuído ao Padre António da Ascensão Teles, pároco da freguesia de São Pedro (na igreja de São Francisco) entre 1845 e 1848.

Deixe um comentário

Preencha os seus dados abaixo ou clique em um ícone para log in:

Logotipo do WordPress.com

Você está comentando utilizando sua conta WordPress.com. Sair / Alterar )

Imagem do Twitter

Você está comentando utilizando sua conta Twitter. Sair / Alterar )

Foto do Facebook

Você está comentando utilizando sua conta Facebook. Sair / Alterar )

Foto do Google+

Você está comentando utilizando sua conta Google+. Sair / Alterar )

Conectando a %s